Viguit in nostra civitate Tiberius et caius Gracchorum summa nobilitas ac spes amplissima. Sed quia statum civitatis conati erant convellere,insepulta cadavera jacuerunt supremusque humanae condicionis honos filiis Gracchi defuit. Quin etiam familiares eorum , ne quis rei publicae inimicis amicus esse vellet, de robore praecipitati sunt.